monumenta.ch > Plinius > sectio 155

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 155
{LXIII} id volgus ignorans plerumque festa sua polluit hederam existimando, sicut in poetis aut Libero patre aut Sileno quis omnino scit quibus coronentur? E smilace fiunt codicilli, propriumque materiae est, ut admota auribus lenem sonum reddat. - Hederae mira proditur natura ad experienda vina, si vas fiat e ligno eius, vina transfluere ac remanere aquam, si qua fuerit mixta.